monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 7, 5
POMPEI SILONIS. Pactus sum de redemptione, scripsi patri. quicumque pro tyrannicida vestro pependistis, certum habeo, solliciti optatis, ut hae litterae ad patrem perveniant. 'Egeo' inquit: sic subito? Quod ex toto emi non debet, duplo emit. ARELLI FUSCI patris. Causam meam tenui apud eos, qui nihil debebant manibus meis. Tunc primum egere (se) querit(ur) iste, cum manus meas vidit. Quid mirum, si non putaverant turpe piratae accipe(re) mercedem, quam pater dabat? 'Ades, Pietas: si sancte vixi, si innocenter, effice, ut iste manus meas qui odit desideret. ' Tarde mihi epistula solvi videbatur. Hoc prorsus fabulis, repleto sceleribus nostro saeculo, deerat, ut narretur aliquis solutus a piratis, adligatus a patre.